Pange lingua gloriosi (Crux fidelis)

In Feria VI in Parasceve, ad missam Præsanctificatorum

0
229

VENANZIO FORTUNATO (530 – c.600)

Hymnus “Pange lingua gloriosi proelium certaminis” (t. 1)
Feria VI in Parasceve, ad missam Præsanctificatorum

Nota metrica: terzine di tetrametri trocaici catalettici, fortemente divisi in due emistichi da una cesura centrale, che le conforma a sestine. Il ritmo fortemente cadenzato, da marcia militare (di questo genere erano le marce delle legioni romane: «Ecce, Caesar nunc triumphat, qui subegit Gallias»), è rafforzato dalla coincidenza quasi perfetta tra le sillabe lunghe e gli accenti tonici, che l’avvicina molto a certi testi dei Carmina Burana. Il ritornello, in realtà, è la strofa 8.

 

*

——–

*

Ver.  Crux fidelis, inter omnes

arbor una nobilis:

nulla silva talem profert,

fronde, flore, germine; *

dulce lignum, dulces clavos,

dulce pondus sustinet.

1.

Pange, lingua, gloriosi

proelium certaminis

et super crucis trophaeo

dic triumphum nobilem,

qualiter redemptor orbis

immolatus vicerit.

Ver.  Crux fidelis etc.

2.

De parentis protoplasti

fraude factor condolens,

quando pomi noxialis

morte morsu corruit,

ipse lignum tunc notavit,

damna ligni ut solveret.

Ver.  Dulce lignum etc.

3.

Hoc opus nostrae salutis

ordo depoposcerat,

multiformis perditoris

arte ut artem falleret et medelam ferret inde,

hostis unde laeserat.

Ver.  Crux fidelis etc.

4.

Quando venit ergo sacri

plenitudo temporis,

missus est ab arce patris

natus orbis conditor

atque ventre virginali

carne factus prodiit.

Ver.  Dulce lignum etc.

5.

Vagit infans inter arta

conditus praesaepia,

membra pannis involuta

virgo mater adligat,

et pedes manusque crura

stricta pingit fascia.

Ver.  Crux fidelis etc.

6.

Lustra sex qui iam peracta

tempus implens corporis,

se volente, natus ad hoc,

passioni deditus,

agnus in crucis levatur

immolandus stipite.

Ver.  Dulce lignum etc.

7.

En acetum, fel, arundo,

sputa, clavi, lancea;

mite corpus perforatur;

sanguis, unda profluit,

terra pontus astra mundus

quo lavantur flumine.

Ver.  Crux fidelis etc.

8.

<Crux fidelis, inter omnes

arbor una nobilis,

nulla talem silva profert

flore, fronde, germine,

dulce lignum dulce clavo

dulce pondus sustinens.>

9.

Flecte ramos, arbor alta,

tensa laxa viscera,

et rigor lentescat ille

quem dedit nativitas,

ut superni membra regis

mite tendas stipite.

Ver.  Dulce lignum etc.

10.

Sola digna tu fuisti

ferre pretium saeculi

atque portum praeparare

nauta mundo naufrago,

quem sacer cruor perunxit

fusus agni corpore.

Ver.  Crux fidelis etc.

11.

Æqua Patri Filióque,

inclito Paráclito,

sempitérna sit beátæ

Trinitáti glória,

cuius alma nos redémit

atque servat grátia. Amen.

Ver.  Dulce lignum etc.

 

 

LASCIA UN COMMENTO

Per piacere inserisci il tuo commento!
Per piacere inserisci qui il tuo nome